- ZACYNTHUS
- ZACYNTHUSolim Thyrrea, vulgo Il Zante, insul. (cum urbe cognomine a Zacyntho Dardano condita, unde nomen, teste Steph.) maris Ionii, uvarum passarum proventu celebris, Peloponneso ad Occidentem adiacens contra Cheloniten promontor. inter Cephalleniam ad Arctos, et Strophades ad Austrum 30. mill. pass. Hîc Diblobatazius Imperator Graec. 71. per annos 33. imperavit, A. C. 1221. initiô factô. Baudrando longa est 25. mill. pass. lata 20. ambitûs 60. A' Cephallenia 12. mill. pass. in Merid. 15. a Chelonate promontor. in Coccasum. Cum urbe cognomine amplâ et permunitâ, Episcopalis sub Archiepiscopo Corcyrensi, arceque in colle. Pagi hîc frequentes. Sub Venetis. Virg. l. 3. Aen. v. 270.Iam medio apparer fluctu nemorosa Zacynthus.Quod ex Homer. desumpsit, Odyss. α. v. 246.Δουλιχίῳ τε Σάμῃ τε καὶ ὑλήεντι Ζακύνθῳ.Ovid. in ep. 1. Heroid. v. 87.Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,In me turba ruunt luxuriosa, proci.Theocr. Idyll. 3.----- Καλὰ πόλις ἁ Ζάκυνθος,Vide sis ibi Palmerium. Nic. Lloydius. Coeterum, omnibus humanae vitae delitiis abundat, nisi quod lignis ibi hodie penuria, unde nemorosae sylvosaeque epitheta, quae apud veteres Poetas occurrunt, illi iam citra insignem catachresin, tribui nequeant. Incolarum Urbis ad 25. milia, qui Italice non minus ac Graece loquuntur, Latinos tamen ritus pauci servant; Habent interim utrique Episcopum, et quidem Graeco Episcopo etiam Cephallenia insul. subest, ubi quoque communiter degit. sepulchrum Ciceronis et Tertiae Autoniae coniugis eius, in aede S. Heliae repertum esse sunt qui scribant, sed praeter fundum porphyreticae urnae nihil ibi conspicitur, quod rei faciat fidem, uti docet Cl. Sponius, Itinerar. Parte 1. p. 143. et seqq. ubi Insulae huius, qualis hodieque est, viearum inprimis, quarum proventu tam celebrios est, ac fontis piciferi, qui in eadem optimam picem iuncturis navigiorum stipandis fundit, exactam descriptionem habes, una cum 50. circiter vicorum, quibus reliquum Insulae habitatur, catalogo. In nummo Caracallae Imperatoris a Zacynthiis cuso Bacchus conspicitur, dextrâ manu uvam, sinistrâ thyrsum hederâ pampinôque circumpliatum tenens, cum Inscr. ΖΑΚΥΝΘΙΩΝ, apud eundem, Itiner. eiusd. Part. 3. p. 172.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.